monumenta.ch > Plinius > sectio 180

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 180
{XXXV} Palmes duas tresve gemmas habere sub iugo debet, ex quibus materia nascatur, tunc per iugum mergi alligarique, ut sustineatur iugo, non pendeat, vinculo mox adstrictius a tertia gemma alligari, quoniam et sic coercetur impetus materiae densioresque citra pampini exultant. cacumen religari vetant. natura haec est: deiecta pars aut praeligata fructum dat, plurimumque ipsa curvatura. quod citra est, materiem emittit, offensante, credo, spiritu et illa quam diximus medulla. quae ita emicuerit materia fructum dabit anno sequente.